Hľadaný výraz: Sk 5,36-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
36 Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. 37 Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.

1

mail   print   facebook   twitter